The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 4 › Isaiah 4:2

Isaiah 4:2

[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In that day shall the branch of the LORD be beautiful and glorious, and the fruit of the earth shall be excellent and comely for them that are escaped of Israel.

In Context

1[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.] + 4.1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.

3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.

Read all of Isaiah 4

Cross References

Psalms 67:6patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo. + 67.6 Orphanorum. AUG. Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia. Viduæ, quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est. 1

Psalms 85:11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. + 85.11 Deduc me, Domine, in via tua. CASS. Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. Domine, deduc, etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Lætetur cor meum. AUG. In timore mundano præcedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est. 1

Isaiah 11:1[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. + 11.1 Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.

Isaiah 27:6Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine. + 27.6 Isræl, id est populus Judæorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.

Isaiah 30:23Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, + 30.23 Et dabitur pluvia. ID. In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt. Pascetur. Quidam hæc hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judæa completa, contendunt.

Isaiah 45:8Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.] + 45.8 Rorate cœli. ID. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt hæc hærere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos cœlum et terra lætentur. Et nubes. Prophetæ corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem; et alibi, Veritas tua usque ad nubes. Creavi eum qui: scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 4:1Isaiah 4Isaiah 4:3 →