Isaiah 40:14
cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 21:22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? + 21.22 Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.
1 Corinthians 12:4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: + 12.4 Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.
James 1:17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. + 1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.