Isaiah 40:15
Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. + 40.15 Quasi pulvis exiguus. ID. Hebræi hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Græcæ quam Latinæ linguæ paupertatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 40:22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; + 40.22 Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.
Isaiah 59:18sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.
Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
Daniel 11:18Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.