The Bible Software
bible.softwareJamesJames 1 › James 1:17

James 1:17

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. + 1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every good gift and every perfect gift is from above, and cometh down from the Father of lights, with whom is no variableness, neither shadow of turning.

In Context

16Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. + 1.18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.

Read all of James 1

Cross References

Genesis 1:2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. + 1.2 Terra autem erat inanis, etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant, etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas. Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur, etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus, etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus, etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.

Genesis 41:16Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.

Exodus 36:1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. + 36.1 Fecit ergo Beseleel, etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.

Numbers 11:25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. + 11.25 Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.

Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 1:16James 1James 1:18 →