The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 40 › Isaiah 40:30

Isaiah 40:30

Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; + 40.30 Deficient pueri. Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even the youths shall faint and be weary, and the young men shall utterly fall:

In Context

29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.

31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.] + 40.31 Mutabunt. Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales. Sicut aquilæ. Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quæ est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: Renovabitur ut aquilæ juventus tua Psal. 102..

Read all of Isaiah 40

Cross References

1 Samuel 30:10Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.

Psalms 34:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1

Ecclesiastes 9:11[Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. + 9.11 Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias. Bonorum operum.

Isaiah 13:18sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

Jeremiah 9:21quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.] + 9.21 Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.

Amos 2:14Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 40:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 40:29Isaiah 40Isaiah 40:31 →