Isaiah 40:6
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. + 40.6 Quid clamabo? ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:
Cross References
Psalms 90:5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1
Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?
Isaiah 58:1[Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. + 58.1 Clama. HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. Quasi tuba. ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Isræl peccato mortuus audiat scelera sua. Populo meo. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.