Isaiah 40:5
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. + 40.5 Et videbit omnis caro. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: Et videbit omnis caro. Os Domini. Prophetæ qui prædicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Psalms 97:6in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini: + 97.6 In tubis ductilibus et voce tubæ corneæ. AUG. Æris, quæ tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni hæret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judæorum. Mystice, productis sub malleo universæ terræ, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. 1
Psalms 102:17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, + 102.17 Et justitia. AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum. 1
Isaiah 6:3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.
Isaiah 26:15Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ. + 26.15 Nunquid. Non pœnitentiam egit, et hoc est: Nunquid, etc., quasi diceret: Securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.
Isaiah 35:2Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. + 35.2 Saron. Populi Judæorum; unde: Erit Saron sicut desertum Isa. 32..