The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 40 › Isaiah 40:8

Isaiah 40:8

exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. + 40.8 Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The grass withereth, the flower fadeth: but the word of our God shall stand for ever.

In Context

7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:

9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: + 40.9 Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.

Read all of Isaiah 40

Cross References

Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.

Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,

Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.

Mark 13:31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. + 13.31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.

John 12:34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? + 12.34 Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?

1 Peter 1:25Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 40:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 40:7Isaiah 40Isaiah 40:9 →