The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:18

Matthew 5:18

Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For verily I say unto you, Till heaven and earth pass, one jot or one tittle shall in no wise pass from the law, till all be fulfilled.

In Context

17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.

19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. + 5.19 Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur, etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2..

Read all of Matthew 5

Cross References

Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.

Matthew 6:2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.2 Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.

Matthew 8:10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

Matthew 10:23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. + 10.23 Cum autem. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis, quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:17Matthew 5Matthew 5:19 →