Isaiah 41:20
ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
Cross References
Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
Job 12:9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Isaiah 28:29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.] + 28.29 Et hoc a Domino Deo exivit.
Isaiah 43:7Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.