The Bible Software
bible.softwareJobJob 12 › Job 12:9

Job 12:9

Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who knoweth not in all these that the hand of the LORD hath wrought this?

In Context

8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. + 12.8 Pisces. Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi.

10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. + 12.10 In cujus manu anima. Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.

Read all of Job 12

Cross References

Genesis 1:20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.

1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.

Job 13:1[Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. + 13.1 Ecce omnia. GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:

Isaiah 41:20ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.

Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

Acts 19:35Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 12:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 12:8Job 12Job 12:10 →