Isaiæ 42:10
[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum. + 42.10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 16:32Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
Psalms 40:3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. + 40.3 Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 1
Psalms 96:11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 1
Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1
Psalms 117:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.1 Alleluia. CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui. 1
Psalms 150:6Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.] + 150.6 Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.