The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 42 › Isaiah 42:11

Isaiah 42:11

Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ; de vertice montium clamabunt. + 42.11 Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the wilderness and the cities thereof lift up their voice, the villages that Kedar doth inhabit: let the inhabitants of the rock sing, let them shout from the top of the mountains.

In Context

10[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum. + 42.10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.

12Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

Read all of Isaiah 42

Cross References

Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

Psalms 120:5Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. + 120.5 Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi. 1

Isaiah 21:16Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. + 21.16 Adhuc in uno, etc. Quasi diceret: Quia non habuistis in eos misericordiam, prope sustinebitis captivitatis miseriam. Post annum a Judaica captivitate et Jerusalem subversione, hi quoque vastati sunt. Quasi in anno mercenarii: ID. quod est: Quomodo mercenarius annum suum, etc., usque ad panemque cœlestem comederint.

Isaiah 35:1[Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. + 35.1 Lætabitur. Exposita captivitate Judæorum, agit de conversione gentium.

Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?

Isaiah 43:19Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. + 43.19 Facio nova. Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 42:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 42:10Isaiah 42Isaiah 42:12 →