Isaiah 42:9
Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. + 15.12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.
Joshua 23:14En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. + 23.14 En ego hodie ingrediar. AUG., quæst. 24. Quod autem dicit Jesus, etc., usque ad ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.
1 Kings 11:36filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Isaiah 43:19Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. + 43.19 Facio nova. Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.
Isaiah 46:9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
John 13:19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. + 13.19 Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.