Isaiæ 42:12
Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let them give glory unto the LORD, and declare his praise in the islands.
In Context
Cross References
Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1
Psalms 117:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.1 Alleluia. CASS. Quintus psalmus de primo adventu, multis figuris decoratus, habet versus unifines, quosdam unius principii, quosdam intercalares et hujusmodi ornatus. Fidelis populus peccato solutus, etc., usque ad Benedictus qui. 1
Isaiah 42:4Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt. + 42.4 Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9..
Romans 15:9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. + 15.9 Confitebor. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.
Revelation 7:9Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: + 7.9 Post hæc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Isræl, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendæ sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis prælatis. Hoc in præsenti.