Isaiah 42:21
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Cross References
Deuteronomy 4:6et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1
Psalms 71:19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.] 1
Isaiah 1:24Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. + 1.24 Fortis Isræl. ID. LXX: Væ fortes Isræl, etc., usque ad vel moribus. Heu ego. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor, etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.
Isaiah 46:12Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. + 46.12 Duro corde. Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio.
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.