The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 42 › Isaiah 42:23

Isaiah 42:23

Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? + 42.23 Quis est. Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suæ captivitatis intelligant et caveant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who among you will give ear to this? who will hearken and hear for the time to come?

In Context

22Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. + 42.22 Laqueus juvenum. Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.

24Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.

Read all of Isaiah 42

Cross References

Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? + 1.22 Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. Parvuli. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quæ filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

Isaiah 48:18Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris:

Jeremiah 3:13Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. + 3.13 Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuæ et superbiæ colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.

Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.

Acts 3:22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. + 3.22 Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 42:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 42:22Isaiah 42Isaiah 42:24 →