Isaiah 42:3
Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. + 42.3 Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Cross References
Psalms 72:2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: + 72.2 Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit. 1
Psalms 103:13Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: + 103.13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. 1
Isaiah 2:4Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. + 2.4 Et constabunt gladios suos. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Isaiah 40:29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.