The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 43 › Isaiah 43:13

Isaiah 43:13

Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yea, before the day was I am he; and there is none that can deliver out of my hand: I will work, and who shall let it?

In Context

12Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. + 43.12 Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.

14[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.

Read all of Isaiah 43

Cross References

Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.

Job 9:12Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? + 9.12 Si repente inter. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis? Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:

Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

Psalms 93:2Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. + 93.2 Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit. AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores. 1

Proverbs 8:23Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 43:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 43:12Isaiah 43Isaiah 43:14 →