Job 9:12
Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? + 9.12 Si repente inter. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis? Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, he taketh away, who can hinder him? who will say unto him, What doest thou?
In Context
Cross References
2 Samuel 16:10Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?
Job 11:10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? + 11.10 Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
Job 33:13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Isaiah 45:9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
Daniel 4:32Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
Matthew 11:26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. + 11.26 Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.