The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 43 › Isaiah 43:9

Isaiah 43:9

Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. + 43.9 Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let all the nations be gathered together, and let the people be assembled: who among them can declare this, and shew us former things? let them bring forth their witnesses, that they may be justified: or let them hear, and say, It is truth.

In Context

8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. + 43.8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.

10Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. + 43.10 Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

Read all of Isaiah 43

Cross References

Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.

1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.

Psalms 50:1In finem. Psalmus David, + 50.1 In finem psalmus. CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. David. AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio. 1

Isaiah 41:21Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.

Isaiah 43:26Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. + 43.26 Reduc me. Bona quæ feci tibi. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Vel: Si quid justi habes, ego libenter recipiam.

Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 43:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 43:8Isaiah 43Isaiah 43:10 →