The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 43 › Isaiæ 43:10

Isaiæ 43:10

Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. + 43.10 Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye are my witnesses, saith the LORD, and my servant whom I have chosen: that ye may know and believe me, and understand that I am he: before me there was no God formed, neither shall there be after me.

In Context

9Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. + 43.9 Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

11Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.

Read all of Isaiæ 43

Cross References

Deuteronomy 4:35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

Isaiah 40:21Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? + 40.21 Ab initio. Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quæ omnes suum suo modo prædicant artificem.

Isaiah 41:8[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: + 41.8 Et tu, Isræl, serve meus. ID. Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur.

Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.

Isaiah 45:5Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: + 45.5 Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 43:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 43:9Isaiæ 43Isaiæ 43:11 →