The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 43 › Isaiah 43:3

Isaiah 43:3

Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba, pro te. + 43.3 Dedi propitiationem. Ut inde acquiras tibi misericordiam et coronam, prædicando, scilicet, Ægyptiis, et Æthiopibus qui pene ultimi et Sabæis: est autem Saba civitas in finibus Æthiopiæ sita: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I am the LORD thy God, the Holy One of Israel, thy Saviour: I gave Egypt for thy ransom, Ethiopia and Seba for thee.

In Context

2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.

4Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.

Read all of Isaiah 43

Cross References

Exodus 10:7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?

2 Chronicles 14:9Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.

Proverbs 21:18Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. + 21.18 Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt.

Isaiah 30:11Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..

Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 43:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 43:2Isaiah 43Isaiah 43:4 →