Isaiah 45:25
In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the LORD shall all the seed of Israel be justified, and shall glory.
In Context
Cross References
Isaiah 41:16Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.
Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.
Isaiah 61:9Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. + 61.9 Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.
Isaiah 65:23Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. + 65.23 Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.
Acts 13:39in hoc omnis qui credit, justificatur.