The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 61 › Isaiah 61:9

Isaiah 61:9

Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. + 61.9 Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And their seed shall be known among the Gentiles, and their offspring among the people: all that see them shall acknowledge them, that they are the seed which the LORD hath blessed.

In Context

8Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. + 61.8 Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum. Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.

10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.

Read all of Isaiah 61

Cross References

Numbers 22:12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.

Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.

Zechariah 8:13Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestræ.

Acts 3:26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Romans 11:16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. + 11.16 Quod si delibatio. Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Et massa. Id est, genus potest sanctificari. Et si radix. Id est patriarchæ, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Et rami. Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 61:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 61:8Isaiah 61Isaiah 61:10 →