Isaiæ 65:23
Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. + 65.23 Semen benedictorum. Apostoli, et alii doctores in prædicatione, vel in aliis operibus, sicut Judæi, quia æternam mercedem percipient, quia venient cum exsultatione portantes manipulos suos Psal. 125.. Nepotes. Quos filii eorum in fide genuerunt, sicut Marcus Petri discipulus, et Lucas Pauli filius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Leviticus 26:20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
Leviticus 26:29ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. + 26.29 Carnes filiorum. Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis.
Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.
Job 21:8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. + 21.8 Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:
Isaiah 49:4Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. + 49.4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.