bible.software › Job › Job 12 › Job 12:18
Job 12:18
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. + 12.18 Balteum regum dissolvit. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis præcingit renes eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He looseth the bond of kings, and girdeth their loins with a girdle.
In Context
17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. + 12.17 Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.
19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: + 12.19 Ducit sacerdotes inglorios. Ibid. Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio prædicationis non exquirunt. Et optimates supplantat. GREG. Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, cœlestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt.
Read all of Job 12
Cross References
2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
Daniel 2:21Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
This Verse In Other Editions
Study Job 12:18