The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 45 › Isaiah 45:6

Isaiah 45:6

ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter: + 45.6 Ut sciant. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Isræl. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiæ quæ de eo Dominus per prophetam dixerat ante.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That they may know from the rising of the sun, and from the west, that there is none beside me. I am the LORD, and there is none else.

In Context

5Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: + 45.5 Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus.

7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

Read all of Isaiah 45

Cross References

1 Samuel 17:46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,

Isaiah 37:20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.

Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.

Ezekiel 39:21Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 45:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 45:5Isaiah 45Isaiah 45:7 →