The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 46 › Isaiah 46:1

Isaiah 46:1

[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. + 46.1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bel boweth down, Nebo stoopeth, their idols were upon the beasts, and upon the cattle: your carriages were heavy loaden; they are a burden to the weary beast.

In Context

2Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. + 46.2 Et anima eorum. Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et dæmonibus subjugavit.

Read all of Isaiah 46

Cross References

Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.

Job 39:11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?

Isaiah 21:9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. + 21.9 Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.

Jeremiah 10:5in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. + 10.5 Nolite ergo timere. Solent plerique gentium dæmones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Æneid. 3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.

Jeremiah 48:7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Jeremiah 51:44Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 46:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiah 46Isaiah 46:2 →