The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 47 › Isaiæ 47:12

Isaiæ 47:12

Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Stand now with thine enchantments, and with the multitude of thy sorceries, wherein thou hast laboured from thy youth; if so be thou shalt be able to profit, if so be thou mayest prevail.

In Context

11Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. + 47.11 Nescies ortum. Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis prædicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.

13Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. + 47.13 Augures cœli. Astrologi, qui per stellas arbitrantur omnia regi. Quasi dicat: Quasi non providerunt omnia tibi? Hi vulgo appellantur mathematici, qui cursu astrorum res mundanas putant regi, unde: Ab oriente venerunt magi dicentes: Vidimus stellam ejus in oriente Matth. 2.. Vel, a vaticinio Balaam provocati, qui ait: Orietur stella ex Jacob Num. 24..

Read all of Isaiæ 47

Cross References

Exodus 8:7Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. + 8.7 Fecerunt autem malefici, etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.

Exodus 9:11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

Isaiah 8:19et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?

Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;

Jeremiah 2:28Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. + 2.28 Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulæ civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.

Daniel 2:11Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 47:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 47:11Isaiæ 47Isaiæ 47:13 →