The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 47 › Isaiah 47:11

Isaiah 47:11

Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies. + 47.11 Nescies ortum. Ex insperato veniet calamitas, nec a magis nec divinis prædicta, despectum enim et subjectum populum non timebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore shall evil come upon thee; thou shalt not know from whence it riseth: and mischief shall fall upon thee; thou shalt not be able to put if off: and desolation shall come upon thee suddenly, which thou shalt not know.

In Context

10Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.

12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.

Read all of Isaiah 47

Cross References

Nehemiah 4:11Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. + 4.11 Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.

Daniel 5:25Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.

Matthew 18:34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

1 Thessalonians 5:3cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. + 5.3 Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum.

Revelation 18:9Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: + 18.9 Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 47:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 47:10Isaiah 47Isaiah 47:12 →