Isaiah 47:8
Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 18:7Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. + 18.7 Venerunt Lais, etc. HIERON., lib. de loc. Hebr. Laisan filii Dan, etc., usque ad juxta Esthaol.
Psalms 10:5Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 1
Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..
Isaiah 45:6ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter: + 45.6 Ut sciant. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Isræl. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiæ quæ de eo Dominus per prophetam dixerat ante.
Isaiah 47:10Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
Jeremiah 50:31Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. + 50.31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.