Isaiah 47:9
Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. + 47.9 Subito. Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti posset superari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 1:20Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. + 1.20 Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.
Isaiah 13:18sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isaiah 47:12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Jeremiah 51:29Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
Daniel 2:2Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
Daniel 5:7Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.