Isaiah 48:16
Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 41:1[Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. + 41.1 Taceant insulæ. HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I
Isaiah 48:3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. + 48.3 Priora extunc. Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula, scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum.
Zechariah 2:8quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
John 20:21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. + 20.21 Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.