Isaiah 48:3
Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. + 48.3 Priora extunc. Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula, scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 10:12Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. + 10.12 Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur.
Isaiah 37:7Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. + 37.7 Ecce ego dabo ei spiritum, etc. Quasi dicat: Non dicam universa quæ Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam, sed hoc unum: Ecce ego dabo.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Isaiah 42:9Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.
Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.