Isaiah 48:6
Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. + 48.6 Et conservata sunt. Quasi dicat: Plurima annuntiaturus eram, sed quia non recordaris quæ dico, quæ dicturus eram reservo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 40:9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? + 40.9 Nunquid. AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam? 1
Psalms 78:3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 1
Isaiah 21:10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.] + 21.10 Tritura mea. Quasi dicat: O popule, qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quæ audivi a Domino ex Deo Isræl, etc.
Isaiah 42:9Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.
Isaiah 43:8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. + 43.8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.