Isaiah 48:5
Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 42:9Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.] + 42.9 Vobis faciam. Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius præter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quæ polliceor futura.
Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Isaiah 48:3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. + 48.3 Priora extunc. Prædixi Babylonios superandos, et repente faciam quod minatus sum: ut cum venerint quæ prædicta sunt, scias nec fortuito nec deorum tuorum nutu accidisse. Priora miracula, scilicet quæ feci in medio eorum ex quo ab Ægypto exierunt, et imminente captivitate a Nabuchodonosor: nunc autem antequam captiventur prædicit eorum liberationem et Chaldæorum vastationem; unde repente scilicet quæ ventura prædico operatus sum.
Luke 1:70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: