The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 49 › Isaiah 49:1

Isaiah 49:1

[Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. + 49.1 Audite, insulæ. HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Listen, O isles, unto me; and hearken, ye people, from far; The LORD hath called me from the womb; from the bowels of my mother hath he made mention of my name.

In Context

2Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. + 49.2 Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.

Read all of Isaiah 49

Cross References

Isaiah 7:14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. + 7.14 Ecce virgo concipiet. ID. Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.

Isaiah 41:1[Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. + 41.1 Taceant insulæ. HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I

Isaiah 42:12Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

Isaiah 44:24[Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum; + 44.24 Hæc dicit Dominus Redemptor, etc. ID. Supra locutus est de idolorum subversione, et Isræl pœnitentis redemptione: nunc autem de potentiæ suæ magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit.

Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. + 46.3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.

Isaiah 51:5Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. + 51.5 Justus meus. Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 49:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiah 49Isaiah 49:2 →