The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 49 › Isaiah 49:2

Isaiah 49:2

Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. + 49.2 Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he hath made my mouth like a sharp sword; in the shadow of his hand hath he hid me, and made me a polished shaft; in his quiver hath he hid me;

In Context

1[Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. + 49.1 Audite, insulæ. HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.

3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.

Read all of Isaiah 49

Cross References

Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1

Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.

Isaiah 50:4[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. + 50.4 Dominus dedit, etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Jeremiah 15:19Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. + 15.19 Si separaveris, etc. ID., Moral., lib. 18, c. 23. Vilis quippe est Deo præsens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore præsentis sæculi loquendo quæ potest, humanam animam evellit. Quasi os meum. HIER. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.

Luke 23:46Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 49:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 49:1Isaiah 49Isaiah 49:3 →