Isaiah 49:13
Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
14[Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Cross References
Psalms 89:13Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. + 89.13 Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. 1
Psalms 96:12Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.]
Psalms 148:9montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; 1
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
Isaiah 52:9Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum; redemit Jerusalem. + 52.9 Gaudete. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.