Isaiah 49:20
Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 17:14Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? + 17.14 Locutique sunt. ORIG., hom. 22. Post hæc videndum est, etc., usque ad ut naturalis vigor ingenitæ virtutis effulgeat. Non poterimus ad montana. ADAM., ibid. Non sufficit nobis mons, etc., usque ad de Isrælitis faciant Chananæos.
Isaiah 51:3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. + 51.3 Gaudium et lætitia. Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.
Isaiah 60:4Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. + 60.4 Leva in circuitu oculos. Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem Joan. 4.. Filii tui. HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Primi fideles de Judæis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo 1304est Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. De longe venient. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope Ephes. 2.. De latere. ID. Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.
Matthew 3:9Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.9 Dico enim. A carne retrahit, ut cogitent opera prædestinationis Dei. Prima sunt rudimenta fidei, credere Deum posse quidquid voluerit, ut omnia qui de nihilo creavit, possit de lapidibus vel de pulvere filios Abrahæ formare. De lapidibus. Demonstrative ad illos lapides quos Josue de Jordane transferre fecit, ad quos quasi digitum extendens ait. Josue duodecim lapides de medio Jordanis in terram transportari fecit, et alios ex terra in eodem alveo restitui: per quos excæcatio Judæorum et gentium ad lucem transformatio præsignatur. Vel gentiles lapides vocat: et est sensus: Ne gloriemini de semine carnis: quia hi tantum sunt filii Dei, qui per gratiam sunt illuminati et interius suscitati. Suscitare signanter dicit, quia Christus Saram, id est Ecclesiam, accepit, et suscitat per gratiam filios Abrahæ defuncto sine liberis, ne tantus patriarcha privaretur promissis. In cujus rei præsagium olim Deus de Sara genuit filium.