The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 51 › Isaiah 51:3

Isaiah 51:3

Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. + 51.3 Gaudium et lætitia. Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the LORD shall comfort Zion: he will comfort all her waste places; and he will make her wilderness like Eden, and her desert like the garden of the LORD; joy and gladness shall be found therein, thanksgiving, and the voice of melody.

In Context

2Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

4Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.

Read all of Isaiah 51

Cross References

Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. + 13.10 Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.

Psalms 102:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.

Isaiah 35:1[Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. + 35.1 Lætabitur. Exposita captivitate Judæorum, agit de conversione gentium.

Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.

Isaiah 41:19Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: + 41.19 Dabo in solitudinem cedrum. ID. Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiæ significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiæ deesse videatur: quarum sublimitatem ad cœlestia festinantem illuminat lignum olivæ, fomes lucis, requies laborantis vel lassati. Spinam, et myrtum, et lignum olivæ. LXX: Sethim, quæ est arbor albæ spinæ similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctæ Ecclesiæ significat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 51:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 51:2Isaiah 51Isaiah 51:4 →