Isaiah 49:21
Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant? + 49.21 Ego sterilis. Quia post Aggæum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. + 1.8 Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.
Isaiah 5:13Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Isaiah 52:2Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. + 52.2 Excutere. Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati.
Isaiah 60:15Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: + 60.15 Odio habita. Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona:
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
Lamentations 1:1Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: [ Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.