Isaiah 1:8
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. + 1.8 Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 27:18Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. + 27.18 Ædificavit sicut tinea domum. Ibid. Tinea domum sibi corrumpendo ædificat: sic et hæreticus locum perfidiæ suæ nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit. Et sicut custos. Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur.
Isaiah 4:4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isaiah 10:32Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
Isaiah 30:17Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isaiah 37:22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem. + 37.22 Filia Jerusalem. Quæ prius non responderat, jam certa de ultione, secura de pœna.
Jeremiah 4:17quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.