Canticum Canticorum 6:3
Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. + 6.3 Pulchra es, amica mea. Hactenus vox Ecclesiæ Dominum suum laudantis et quærentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quæsitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiæ hostibus, id est, hæreticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quæ in terra cœlestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quærit, cernere meretur: hic subsequenter audit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am my beloved’s, and my beloved is mine: he feedeth among the lilies.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 6
Cross References
Song of Solomon 7:10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. + 7.10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.
Revelation 21:2Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. + 21.2 Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus præmittit munera sponsæ antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiæ fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.