Isaiah 5:17
Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.] + 5.17 Et pascentur agni. ID. Juxta historiam idem est quod supra, regionem vestram alieni devorant coram vobis. Advenæ: Auferetur a vobis regnum Dei, etc. De toto enim orbe congregata, etc., usque ad ut loca taurorum occuparent agni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Cross References
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
Psalms 17:10Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. + 17.10 Cœlos. Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt. 1
Psalms 73:7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. + 73.7 In terra, etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur. 1
Isaiah 1:7Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. + 1.7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.
Isaiah 7:25Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.] + 7.25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur. ID. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Cætera erunt in pascua.
Isaiah 17:2Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. + 17.2 Arœr gregibus. Myrica, quæ est arbor infructuosa, nascens in desertis, et saxosis locis, quasi diceret: Omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari.