Isaiah 5:29
Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:9Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? + 49.9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.
Isaiah 31:4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. + 31.4 Quia hæc dicit. HIER. Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, cæsis in Ægypto Isrælitis et Ægyptiis, in quorum auxilio confidebant.
Isaiah 49:24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Jeremiah 4:7Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore. + 4.7 Ascendit leo. HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc. Et prædo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? Job. 14. De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
Jeremiah 50:17Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. + 50.17 Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.