Isaiah 5:30
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.] + 5.30 Aspiciemus. Non ausi respicere cœlum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1
Isaiah 13:10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. + 13.10 Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.
Jeremiah 50:42Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Amos 8:9Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: