Isaiæ 50:9
Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos. + 50.9 Quasi vestimentum. ID. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judæi quoque quadraginta duobus annis post passionem ad pœnitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malæ conscientiæ tinea devorati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.
Psalms 54:6Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. + 54.6 Timor et tremor. Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ. HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est. 1
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 51:8sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.