Isaiæ 51:8
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 4:19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Isaiah 45:17Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
Isaiah 50:9Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos. + 50.9 Quasi vestimentum. ID. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judæi quoque quadraginta duobus annis post passionem ad pœnitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malæ conscientiæ tinea devorati.
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Luke 1:50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.